Charter Document - 02510022
Charter Number: | 02510022 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Clemens episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri Archiepiscopo Salzpurgensi Salutem et apostolicam benedictionem Qui diuinis laudibus deputati malignorum noscuntur affligi molestiis apostolice fouendi sunt gracie fulcimentis ut eo liberius possint diuinis intendere quo se prospexerint humanis periculis non subesse Cum igitur dilecti filii Prepositus et Conuentus monasterii Ranshouensis ordinis sancti Augustini Patauiensis diocesis a nonnullis qui nomen domini in uacuum recipere non formidant graues sicut accepimus super possessionibus et aliis bonis suis patiantur molestias et iacturas Nos eorum prouidere quieti et malignantium malitiis obuiare uolentes fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus eosdem et prepositum et Conuentum pro diuina et nostra reuerentia fauoris oportuni presidio prosequens non permittas ipsos contra indulta priuilegiorum sedis apostolice ab aliquo indebite molestari Molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Attentius prouisurus ne de hiis que cause cognitionem exigunt uel que indulta huiusmodi non contingunt te aliquatinus intromittas Nos enim si secus presumpseris tam presentes litteras quam etiam processum quem per te ipsarum auctoritate haberi contigerit omnino carere uiribus ac nullius fore decernimus firmitatis Huiusmodi ergo mandatum nostrum sic sapienter et fideliter exequaris ut eius fines quomodolibet non excedas Datum viterbii XV kl Aprilis Pontificatus nostri Anno III