Charter Document - 02510021
Charter Number: | 02510021 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Sanctissimo et Reuerentissimo in christo Patri ac Domino Clementi vniuersalis Ecclesie Summo Pontifici nec non ipsi vicario christi Siuridus dei gratia Prepositus Totusque Conventus Ecclesie Ranshovensis ordinis Sancti Augustini Canonicorum regularium Pataviensis Diocesis cum orationibus deuota Pedum oscula beatorum Quoniam circa deuotionem eorum qui se regulari discipline humiliter submiserunt vestra paternitas debet misericordie visceribus habundare et ipsos in suis grauaminibus consolari Cum igitur ex bello inter Regem Bohemie ac Ducem Bawarie iam diu habito quorum terrarum mete nos ex utraque parte sunt frequentissimis ofensionibus attingentes miserabiliter in hominibus prediis quoque et edificiis per spolia et incendia simus adeo deuastati vt qui aliquando cum xiiii sacerdotibus atque aliis quinquaginta personis devote domino militasse mus jam in tribus hev subsistere non valeamus nisi vestra paternitas maturet nobis auxilium inpendere oportunum Ea propter cum Hainricus secundus Imperator Romani inperii cum Episcopis suis scilicet Dietmaro Archiepiscopo Salzpurgensis ecclesie et Perngero Pataviensis ecclesie episcopo ac Niceno leodiensis ecclesie episcopo cum aliis xiii episcopis quasdam ecclesiolas quasi in muro nostri cenobii sitas videlicet Ecclesiolam Sancti Michahelis Neunchirchen Haentenperg quoque et Gerolsperg cum pertinenciis earum in prebende nostre augmentum nobis duxerit prouide statuendas Quas etiam recolende memorie Celestinus Papa tercius unacum Chunrado secundo Romanorum rege nobis scripto suo autentico confirmauit Sane quia prediorum minime redditum retinemus nisi eos prouentus qui de predictis ecclesialis in decimis et aliis accidentibus poterunt prouenire qui uere etiam nobis et personis laicalibus ex suorum paruitate non valent sufficere in nutrimentum vt cetera prorsus necessaria taceamus Ne uero contingat cum ca in misere et contra formam religionis perarare limina aliena quia vniuersa loca religiosa in terris nostris constituta ex orum etiam vastatione nos recipere nequeunt et seruare et tamen extranei nostris iuribus in nostris ecclesialis inplerentur vestram Paternitatem cuius est oues in ouili proprio confouere potius quam eicere prouolutis pedibus flebiliter rogitamus quatenus sepe dictas ecclesiolas nobis pro sustamento concedatis in regiminis potestatem Precipue propter deum vt cultus diuinus aput nos conswetus per talem consolationem a vestra sanctitate prodeuntem incipiat sulito more concrescere uobis in remedium et domino iesu christo in laudem et gloriam sempiternam Item petimus conmissionem super bonis in Grampshaim et Tivssling elleding que Gotingen Salzpurgensis Diocesis in preiudicium nobis nostreque ecclesie per decem annos detinuerunt et adhuc detinent violenter judices super hiis eligentes videlicet prepositum Salzpurgensis Ecclesie et abbatem Sancti Petri eiusdem ecclesie Item petimus indulgentiam Item petimus vt dominus noster ordinarius episcopus Patauiensis nos fauorabili conmissione tam in temporalibus quam in spiritalibus habeat commendatos Item petimus ut Dominus noster et aduocatus Dux Bawarie nos locumque nostrum possessiones nostras vna cum hominibus nostris habeat inprouida defensione tantum propter deum ut tenetur nec suis nec alienis in quantum valuerit consentiat in predictis facere potestatem vel exactiones Item petimus conseruatores et judices super archidiaconatv nostrarum ecclesiarum de re iudicata scilicet prepositum Salzpurgensis ecclesie et abbatem eiusdem ecclesie ad sanctum Petrvm ordinis sancti Benedicti Item petimus pro sepultura eiusdem Cadaueris qui Wernhardus ruffus dicebatur Item petimus sepulturam cuidam de Elling Item petimus iudicium et iusticiam contra Weololinum vicedominum ducis Bawarie qui in nos et in seruos ecclesie nostre et in septis claustri conmisit captiuationem et turpissimam exactionem predictos in iudices eligentes exactio fuit ad I talenta Sanctissimo et Reverentissimo in christo Patri ac domino Clementi Sacrosancte Romane Ecclesie summo Pontifici Siuridus dei gratia Prepositus Totusque conuentus ecclesie Ranshouensis ordinis sancti Augustini Canoniei regulares patauiensis Diocesis cum orationibus deuota pedum oscula beatorum Sanctitati vestre presentibus innotescat quod dilectum confratrem nostrum sibotonem sacerdotem atque albertum presbiterum de Ranshouen presentium exhibitores constituimus procuratores in Romana Curia ad impetrandum pro nobis priuilegia indulgentias et omnes litteras tam simplices quam legendas gratiam sev iusticiam continentes contradicendum narrandum Judices eligendum et recusandum Dantes eisdem procuraturibus potestatem alium constituendi procuratorem in eadem Curia loco ipsorum ad omnia supra dicta Ratum habituri et firmum quicquid per dictos procuratores uel constitutum ab ipsis factum aut procuratum fuerit super premissis in Curia memorata In huius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus et nostro sigillo muniri Datum in Ranshouen in Natiuitate Marie anno domini MCCLXVI