Charter Document - 02510020

Charter Document - 02510020


Charter Number: 02510020
Cartulary Title: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1263
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Vlricus dei gratia sancte Salzburgensis ecclesie Archiepiscopus Apostolice Sedis Legatus vniuersis presens scriptum intuentibus declaramus quod quia sancte operacionis propositum ad effectum debet perduci celeriter ne dilatum humana fragilitas illud adimat et consequenter diuina retribucio subtrahatur nos Cupientes statum Monasterii in Ranshouen atque fratrum ibidem deo famulancium semper oportunis subuencionibus augmentare ut per nos fulti subsidio salutari non solum hospitalitatem ibidem seruare sed etiam fratres tanto conpetentius exinde ualeant sustentari omnem decimam noualium in Ethenau que ibidem culta sunt uel colenda fuerint in futurum ad nos et ecclesiam nostram de iure pertinentem id est duas partes decime tercia parte parrochiali ecclesie reseruata eidem Monasterio et fratribus ad usus damus perpetuos huius scripti testimonio precipue propter deum Et ne super donacionem huiusmodi dubitacionis seu calumpnie scruppulus a nostris successoribus uel quoquam alio predictis fratribus uel Monasterio ualeat in posterum suboriri ecce presentem litteram ad robur perpetue firmitatis conscribi et sigilli nostri Karactere fecimus conmuniri Datum Otingen XVII Kalendas Julii Anno dominice incarnacionis Millesimo CCLXIII