Charter Document - 02510019
Charter Number: | 02510019 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1263 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Urbanus episcopus seruus seruorum dej Dilectis fiiijs Preposito et Conuentuj ecclesie de Ranshouen ordinis sancti Augustin Patauiensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equilatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci sub nostra et apostolice sedis protectione suscipimus Specialiter autem decimas terras possessiones vineas redditus et alia bona sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos eidem ecclesie auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Salua in predictis decimis moderatione concilij generalis Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum Datum apud vrbem veterem IIII Kalendas Maij Pontificatus nostrj Anno Tertio