Charter Document - 02510009
Charter Number: | 02510009 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1212 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ludwicus Dei gratia Dux Bawarie Pretoribus suis qui sunt in Halle inferiori gratiam suam et omne bonum Mandamus vobis districte ut statim postquam servicium nostrum in officiis vestris receperitis dilecto nostro Capellano preposito in Ranshoven et fratribus ibidem Deo servientibus Decimam que provenit ita persolvatis sicut personas vestras salvas esse diligitis Ipse eam a vobis postulabit et vos eam nullius interveniente respectu integraliter assignate Quod si non feceritis sub pena nobis inde respondebitis