Charter Document - 02510008
Charter Number: | 02510008 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1212 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus Christi fidelibus quod Wichardus Prepositus et totus Conventus in Ranshoven firmiter compromisimus in manus Domini Pubonis de Lozenkirchen et Domine Gertrudis uxoris eius et Chunradi filii eorum ut quecunque Persona ex illis usque ad uxorem Chunradi Helwich a nobis postulaverit talem prebendam in cibo et potu apud nos habere debeat qualis datur uni sacerdoti et hoc factum est ea die qua ipsi tradiderunt Ecclesie potestativa manu tale predium quale ipsi habebant in Uberechen cultum et incultum quesitum et inquirendum cum hominibus ad idem predium pertinentibus Testes sunt qui cum eis aderant Wernhardus Presbiter et plebanus eorum Fridericus miles et Prepositus de Aheim Rudolfus de Prukla et Sororius ejus Hertwicus Heinricus Lirator Uscalcus de Ahaim Chunradus Uschalcus et Liebehardus de Lozenchirchen Factum est hoc in presentia officialium Domini Ducis qui et advocatus noster Ulricus de Frenching iudicis et Dietrici de Unchausen Prepositi qui et testes donacionis eorum ad nos et promissi nostri ad ipsos sunt Aderant et de familia Ecclesie et Domini Ducis quam multi [] Ad hec insinuamus quod hanc tradicionem prefati predii et Hominum fecerunt super altare S Pancracii martiris pro remedio animarum suarum et omnium Parentum suorum receptis tamen a nobis nonaginta talentis ratisponensis monete et prefata prebenda