Charter Document - 02510007

Charter Document - 02510007


Charter Number: 02510007
Cartulary Title: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1211
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine dominj Ego Henricus Abbas de Pruel et Ego Gerungus Prepositus de Osterhouen et Ego Rudpertus Ratisponensis Ecclesie scholasticus ex delegatione Sedis Apostolice de causa que uertitur inter Prepositum de Ranshouen ex una parte et Chunradum Archidiaconum Patauiensem ex altera super Archidiaconali Jurisdictione in Parochia dicte Prepositura exercenda uel non cognoscentes sicut potuimus ueritatem perscrutati sumus et quia dictus Archidiaconus peremptorie a Nobis citatus nec venit nec cause sue defensorem misit Priuilegium Sedis Apostolice quo dictus Prepositus Ecclesiam suam munitam esse dicebat legentes inuenimus in eo contineri quod nullus in Parochia sepe dicte Prepositure Jurisdictionem aliquam debeat exercere preter Archiepiscopum et Diocesanum Episcopum et eiusdem loci Prepositum Vnde manifeste apparet quod Archidiaconus sit exclusus Quam ob rem auctoritate qua fungimur sententiantes Prepositum Ranshouiensem et totam eius Parochiam ab impetitione dicti Archidiaconi absoluimus et ab omni Archidiaconali Jurisdictione iuxta intentionem et concessionem factam a Celestino Papa eam cum Capellis in Priuilegio denominatis exemptam esse iudicantes Statuimus ne uel ipse uel aliquis Successorum suorum Archidiaconorum contra Tenorem illius Priuilegij aliquam in Territorio Ranshouiensis Prepositure et eius Parochia cum Capellis in Priuilegio denominatis Archidiaconalem Jurisdictionem debeat exercere Datum Ratispone in maiori Ecclesia Sancti Petrj Anno Incarnationis Dominice MCCXI Idus Nouembris