Charter Document - 02510004

Charter Document - 02510004


Charter Number: 02510004
Cartulary Title: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Altmannus Prepositus in Ranshoven et fratres mei emimus LX marcis predium in Neunchirichen ab Ortwino de Geltolfing et uxore eius Ellisa quibus agentibus et efficientibus Otto de Ror et Eberhardus de Brunowe idem predium super altare S Pancratii Martiris potestativa manu absque omni contradictione delegaverunt Nam eorum manibus illa delegatio consistebat et ne aliquid confirmationi et cautele deesset memoratus Ortwinus venditor predii iureiurando iuravit super altare S Pancratii ut simpliciter absque malo ingenio sufficeret quatenus filii sui eidem predio renuntiarent quandocunque id nobis placeret Testes sunt Otto et Eberhardus legatores memorati predii Wichardus de Huite Raffoldus de Planchenpach Albertus de Burcsteten Bruno de Sundirguve Hecel de Beringen Ulricus de Lampach Fridericus de Planchenpach Mazele de Smitlingen Germunt Camerarius Herwort de Huite Dietmarus de Rechwin []