Charter Document - 02490052

Charter Document - 02490052


Charter Number: 02490052
Cartulary Title: Le Cartulaire de la Seigneurie de Nesle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1273
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnacionis ejusdem millesimo ducentesimo septuagesimo secundo mense martio Ego Alidis de Estez domicella filia defuncti Mathei de Neeles militis relicta Faulconeti de Raon domicelli notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego pro utilitate et necessitate mea non vi nec metu ducta non in aliquo circonvenuta sed pro exhoneratione meorum debitorum facienda excambiavi Johanni de Neeles omne jus et omnem rationem quam et quod habere poteram et debebam in villa de Charantois versus Sinemurum et in finagio dicte ville videlicet in hominibus feminabus justicia tailliis censibus corveis domibus ortis campis pratis vineis tertiis decimis et aliis omnibus quoquo modo censeantur que omnia sunt de feodo dicti Johannis ad omnem partem suam quam habet vel habere potest et debet sive sui heredes in terciis ville et territorii de Baalo Devestivi me siquidem de omnibus supernis nominatis pro meis heredibus et dictum Johannem pro se et suis heredibus corporaliter investivi nichil in omnibus premissis juris pro me vel meis heredibus in posterum retinendo promittens sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per juramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligavi prestitum super sancta Dei euvangelia corporale omnia predicta prout superius sunt expressa dicto Johanni et suis heredibus garantire et deffendere semper et ubique contra omnes personas propriis sumptibus meis in omni curia et extra curiam quociens super hoc fuero requisita ac in nullo decetere contraire per me vel per alios tacite vel explicite seu consensu vel modo alio qualicumque ipsosque inde servare indempnes si qui calumpniatores quod absit apparerent [] facere et prestare quicquid in causa evictionis debet fieri et prestari Ego vero dictus Johannes de Neeles domicellus omnia premissa confiteor esse vera et de voluntate mea confiteor esse facta promittens me numquam contrevenire neque contravenienti consentire renunciamus in hoc facto quilibet in solidum et pro toto ex certa scientia exceptioni doli circonventionis vel lesionis in factum exceptioni deceptionis ultra dimidiam justi pretis fori pervilio beneficio restitutionis in integrum omnis auxilio juris canonici et civilis omnibus viribus et graciis in favorem mulierum introductis omnibus consuetudinibus statutis et usibus patrie omnibus graciis indultis et indulgendis a Sede apostolica crucesignatis et crucesignandis omnibus occasionibus deffensionibus allegationibus exceptionibus et aliis quibuscumque que contra presens instrumentum possent obici seu dici et precipue exceptioni qua cavetur generalem renunciationem non valere volumus autem et concedimus quod ad omnia premissa tenendi compellantur quasi ex re adjudicata per curiam domini ducis Burgundie cujus jurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum omnium testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicavimus et obtinuimus apponi una cum sigillo viri venerabilis domini Petri de Luxeio decani christianitatis de Castellione super Sequanam Actum anno et mense predictis