Charter Document - 02490050

Charter Document - 02490050


Charter Number: 02490050
Cartulary Title: Le Cartulaire de la Seigneurie de Nesle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1279
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo septuagesimo nono mense novembri ego Haymoninus d'Estéz domicellus notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sponte provide non coactus nec in aliquo contraventus vendo concedo et quito in hereditatem perpetuam domino Johanni militi domino de Neeles omnia et singula que habeo seu habere intendo in villa de Charantois in finagio et pertinentiis seu appendiciis dicte ville tam in hominibus talliis censivis costumis terris pratis vineis quam in aliis quibuscumque omniaque et singulorum que Guido de Monesteruel domicellus tenet et habet de feodo meo vendo et quito eidem domino Johanni feodum ipsum que predicta sunt de feodo dicti domini Johannis precio quadraginta librarum turonensium de quibus ab ipso domino Johanne me teneo penitus pro pagato in peccunia numerata quare de predictis venditis me penitus devestio ipsum dominum Johannem pro se et suis heredibus corporaliter investio pro utilitate eorum modis omnibus et omni tempore facienda qui teneor et promitto per juramentum meum super sancta Dei Euvangelia corporaliter prestitum et sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presencium et futurorum predicta vendita predicto domino Johanni et ejus heredibus contra omnes personas tanquam res feodales secundum usus et consuetudines Burgundie pacifice garantire et in nullo per me vel per alium contraire decetero verbo facto vel consensu aut modo alio qualicumque tacite vel expresse renuncians in hoc facto per predictum meum juramentum exceptioni venditionis non legitime facte exceptioni deceptionis ultra dimidiam justi precii non numerate non recepte et non habite peccunie fori privilegio omni consuetudini et statuto omni auxilio juris canonici et civilis omnibus que aliis que contra hoc instrumentum vel factum possent obici seu dici precipue juri quo cavetur generalem renunciationem non valere volens ad observationem omnium privilegium me compelli quasi ex re adjudicata per curiam domini ducis Burgundie cujus jurisdictioni quo ad hoc suppono me et meos heredes In quorum omnium testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicavi et optimi apponi Actum in presencia Johannis de Salina notarii dicte curie apud Sinemurum domini Hugonis de Seigneis militis domini Hiterii de Corcellis militis et Petri dicti Teste de Castellione testium ad hoc vocatorum anno et mense predictis