Charter Document - 02490007

Charter Document - 02490007


Charter Number: 02490007
Cartulary Title: Le Cartulaire de la Seigneurie de Nesle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1259
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo quinquagesimo nono mense maii ego Stephanus Boujons miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego dedi Gertrudem filiam meam in uxorem Johanni de Neelles domicello promisi quod per sacramentum meum corporaliter prestitum assidere predictis Gertrudi et Johanni post decessum domini Stephani Boujon patris mei vel domine Margarethe matris domine Ysabellis uxoris mee quater viginti libratas terre ad monetam divionensem videlicet apud Gevreyum vel apud Eschenneium vel apud Quinceyum cum de dicto patre meo vel de dicta matre uxoris mee excasura evenerit in locis predictis et quousque aliqua ex excasuris predictis evenerit assedi eis predictas quater viginti libratas terre ad monetam predictam super omnia que habeo in villis et pertinentiis de Augencort de Chendostre et de Tillenay ita quod si ea que habeo in dictis villis et pertinentiis de Augencort de Chendostre et de Tillenay ad solutionem dictarum quater viginti libratarum terre annuatim faciendam quod absit non sufficerent de bonis et reditibus meis aliis defectum eis supplere per sacramentum meum teneo et promitto Et post decessum meum et uxoris mee redibunt ad partagium ut heredes hec autem omnia promitto per sacramentum meum tenere et eas contra omnes garantire prout expressa sunt superius Et citius quam potero litteras patentes sigillo domini ducis Burgundie sigillatas eis tradere totam istam formam continentes In quorum testimonium presentibus litteris sigilla virorum venerabilium domini Metcatoris decani capelle ducis et magistri Aubrici decani christianitatis Divionensis feci apponi Actum anno et mense predictis