Charter Document - 02490005

Charter Document - 02490005


Charter Number: 02490005
Cartulary Title: Le Cartulaire de la Seigneurie de Nesle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido abbas Castellionis super Secanam notum facio presentibus et futuris quod in mea presentia constitutus Guillermus domicellus de Neelles sine coactione sine vi sine metu spontaneus recognovit se vendidisse et omnino quitavisse Andree domicello de Neelles nepoti suo quicquid habebat et habere poterat seu debebat tam ex caduco domini Pontii fratris sui quam ex quacumque alia ratione in villa de Neelles et in villa de Colonmerio Sicco et apud Chapiagimaul et in finagiis earundem villarum scilicet in terris aquis nemoribus vineis hominibus dominio et justicia et omnimodis aliis bonis et rebus tam mobilibus quam inmobilibus que omnia supradicta sunt de feodo dicti Andree sicut idem Guillermus in mea presentia recognovit et propter hanc venditionem dicto Andree et heredibus ejus in perpetuum omnia remanebunt De pretio autem hujus venditionis idem Guillermus recognovit se recepisse et habuisse a dicto Andrea ducentas et sexaginta libras Divionensis monete et coram me se tenuit pro pagato abrenuntians omnino exceptioni non numerate pecunie propter quod dictam venditionem promisit per juramentum suum et per obligationem heredum ejus et omnium bonorum suorum dicto Andree et heredibus ejus in perpetuum contra omnes pacifice garantizare Quod autem ut ratum et firmum permaneat ad petitionem predicti Guillermi presentibus litteris meum apposui sigillum Actum anno gracie mccxxxiiii mense junii