Charter Document - 02480002
Charter Number: | 02480002 |
---|---|
Cartulary Title: | Visitations and Memorials of Southwell Minster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f3v) |
Charter:
Universis sacre ministris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Ebor Archiepiscopus salutem in Domino Noverit Universitas vestra nos de assensu Capituli Ecclesie nostre Suthwellensis de communia taliter ordinasse videlicet quod antiqua communia dicte ecclesie et ecclesia de Rolleston quam eis in argumentationem communie sue contulimus et quicquid in posterum accreverit communie memorate in unam summam conjugantur per manus custodum ad hoc annuatim de communi consilio provisorum et factorum hoc modo inter canonicos dividenda Statuimus sane quod si quis Canonicorum Residentium vel etiam transitum facientium matutinis novem lectionum interfuerit tres denarios percipiat de communia qui vero duplici festo interfuerit sex denarios percipiat de eadem In fine autem anni scilicet in octavis Pentecostes totum residuum communie inter canonicos residentes equaliter dividatur Illos autem anno illo residentes interpretamur qui per tres menses continuos vel in duas partes divisas in ecclesia Suthwellensi moram fecerunt similiter illos qui in theologia studuerunt Si quis autem fratrum infra tempus residentie necesse habuerit exire pro negotio urgenti de licentia fratrum tunc residentium ad certum tempus exire poterit et pro residenti nihilominus habeatur Ita tamen quod quanto tempore residentie deputato absens fuerit tanti temporis defectum eodem anno suppleat per tot dies ibidem residendo Ut autem hec nostra ordinatio perpetue firmitatis robur obtineat presenti scripto sigillum meum pariter cum sigillo capituli sepe dicti dignum duximus apponendum Data apud Cawood duodecimo Kal Maii Pontificatus nostri decimo