Charter Document - 02451110

Charter Document - 02451110


Charter Number: 02451110
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1164 - 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Bartholomeus dei gratia dictus episcopus Exoniensis omnibus fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Noverit universitas vestra Reginaldum comitem Cornub nobis presentibus pro salute anime sue et patris sui regis H et Matild imperatricis et filii eius regis H et eius liberorum et pro salute uxoris sue et liberorum suorum et omnium antecessorum et successorum suorum concessisse et in puram et perpetuam elemosinam dedisse deo et ecclesie sancti Stephani de Lanstayetona et canonicis ibidem deo servientibus terram de Carduna que est membrum manerii de Rilletuna ita quidem ut de reliqua parte ipsius manerii de Rilletuna perficiant eis tantum quod bene et plenarie habeant centum solidatas terre adeo libere et quiete perpetuo tenendas sicut ipse umquam melius et liberius eas tenuit Hiis testibus venerabili fratre nostro Rogero Wigorn episcopo Nicholao filio comitis Bernardo clerico Pagano et Rogero capellanis comitis []