Charter Document - 02451027

Charter Document - 02451027


Charter Number: 02451027
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1128 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmo dei gratia Exoniensi episcopo et Ricardo filio Baldewini et omnibus baronibus Devonie presentibus et futuris Gauffidus de Furnellis salutem Sciatis omnes tam presentes quam futuri quod ego G de Fumellis dedi et concessi sancto Petro de Plimton et fratri G priori et fratribus eiusdem loci Ailwardum meum hominem de Luvestona liberum et absolutum cum toto suo catali et heredibus suis pro amore dei et pro salute regis Henrici et Ricardi filii Baldewini et pro mea et meorum salute videlicet ita quod amodo post hanc donationem nec ego nec aliquis successorum meorum possit aliquid reclamare in predicto Ailwardo sive in heredibus suis Valete Huius autem donationis testes sunt episcopus ipse Robertus archidiaconus Willelmus archidiaconus