Charter Document - 02451017
Charter Number: | 02451017 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1128 - 1131 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noscat presens temporis etas noscat omnis successiva posteritas quod Radulphus ecclesie sancti Stephani de Lanzavetona decanus coram maxima multitudine clericorum et laicorum voluntarie decanatum suum et omnes terras et redditus ad decanatum pertinentes sine aliqua retractione michi Willelmo episcopo reddidit At ego quicquid Radulphus michi reddidit canonicis regularibus quos in eadem constitui sine aliqua dilatione totum dedi Radulpho vero tam pro etate senili quam pro pristino quem possederat honore prebendam suam et quasdam terras ad ecclesiam pertinentes ad victualium usum prestiti dum viveret Post cuius decessum prebendam et easdem terras canonicis regularibus in eadem ecclesia deo servientibus concedo in eternum possidendas sub istorum testimonio virorum quorum ista sunt nomina Osbertus abbas de Tavistoca Gosfridus prior Plymptonie Willelmus de Augo archidiaconus Cornubie Clarenbaldus capellanus regis magister Odo Thomas de Linconia Teodericus canonicus Radulphus de Luy Blethen Ailricus Strenn Alganis de Sancto Motho filii ipsius Radulphi Bernardus et Vitellius presentibus parochianis et presente conventu canonicorum regularium et canonicorum fornice eorum