Charter Document - 02450140

Charter Document - 02450140


Charter Number: 02450140
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1170
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

B dei gratia Exoniensis episcopus universis fidelibus ad quos presens carta pervenerit salutem Noverit universitas vestra quod Fulcho de Creture recognovit et ex sua parte concessit quod Ricardus pater suus donaverat et concesserat ecclesie sancti Andree de Trewardr et monachis ibi deo servientibus dimidiam acram terre in feodo suo de Creture scilicet terram de Rupe in perpetuam elemosinam liberam ab omni seculari servicio et ab omni debito preter orationes et hanc recognitionem et concessionem fecit ipse Fulcho coram nobis et coram omni sinodo apud Bomin anno ab incarnatione domini MCLXXI Baldewino tunc priore de Trewardr Et preter ipsam sinodum isti sunt testes Willelmus prior de Bomin Iohannes prior de Plimtona Galfridus prior sancti Stephani magister Rogerus de Bagetorre Radulfus vice archidiaconus Comub Turstinus de Teintona magister Robertus filius Aron magister Benedictus de Lanretona Iohannes capellanus de Tavistoch Galfridus Exon