Charter Document - 02450135

Charter Document - 02450135


Charter Number: 02450135
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[O]mnibus fidelibus ad quos presens scripture pervenerit B divina miseratione dictus episcopus Exoniensis salutem in domino Cum omnium indigentium necessitatibus subvenire teneamur specialiter tamen scripturarum auctoritate debemus illorum inopiam relevare quos et lucris secularibus operam dare professionis sue necessitas et suorum corporum curam gerere infirmitatis proprie difficultas non permittit Inde est quod ego ad petitionem karissimi in Cristo filii Baldwini abbatis Tavistoch et fratrum eiusdem loci ex autentico eorum scripto cognoscens ecclesiam beati Iohannis Baptiste de manerio suo de Hatherlegh fratribus suis in infirmaria ex necessitate detentis per ipsos unanimiter esse assignatam divino intuitu hanc eorum assignationem gratam habeo salvo in omnibus iure et consuetudinibus episcopalibus salvo etiam debito et consueto servitio quod in predicta ecclesia per idoneum vicarium est faciendum salva quoque portione quam Ricardus perpetuus eiusdem ecclesie vicarius in ea habet quamdiu vixerit Et ut hec rata permanent in perpetuum et inconcussa ego ea presenti scripto et sigilli mei appositione confirmavi Hiis testibus