Charter Document - 02450134

Charter Document - 02450134


Charter Number: 02450134
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1174 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus fidelibus ad quos presens scripture pervenerit Bartholomeus dei gratia dictus episcopus Exoniensis salutem Notum facimus universitati vestre quod cum controversia verteretur inter monasterium Tavistoch Baldwino tunc existente abbate et Willelmum de Lega militem super capella de Lega ipso abbate et monachis Tavistoch constanter asserentibus eandem capellam ad matricem eorum ecclesiam de Middelton de iure pertinere et longo tempore pertinuisse Willelmo vero ius advocationis in ipsa capella sibi vendicante tandem partes in sex viros tres clericos et tres laicos compromiserunt ut quod ipsi inde iurarent indubitanter susciperent et firmiter observarent Partibus autem congruo loco et die in presentia nostra constitutis predicti viri in quibus compromissum fuit videlicet Randulfus de Stoca Arnoldus de Bradestona Ricardus de Brawod presbiteri Willelmus Malherbe Alwi de Uppaton Dunchil de Chercheton laici coram nobis iuraverunt et iurati unanimiter dixerunt predictam capellam de Lega pertinere ad prefatam ecclesiam de Middelton tanquam filiam et capellam matrici ecclesie sue sicque lis tota quievit Nos itaque prenominato Willelmo presente et consentiente memoratum abbatem iamdicta capella investivimus tanquam capella et filia antedicte matricis ecclesie de Middelton Quod ut ratum inconcussumque permanent presentis scripti munimine et sigilli nostri impressione confirmamus His testibus Osb[erto] priore de Lanstavaton magistro Roberto archidiacono Totton magistro Rogero archidiacono Barnastap magistro Roberto de Anc Roberto de Bukinton magistro Petro de Magnavill Petro filio Ricardi Galfrido de Exon Rogero de Oteri Iohanne capellano Tavistoch Ricardo de Modberi Gilleberto de Virginestowe decanis Roberto de Middelton Alveredo de Teigton Roberto de sancto Cuni