Charter Document - 02450133
Charter Number: | 02450133 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1176 - 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus fidelibus ad quos presens scripture pervenerit B divina miseratione dictus episcopus Exoniensis salutem in domino Noverit universitas vestra me vidisse et legisse cartam Ricardi de Wicha in qua confitetur se concessisse et in liberam ac perpetuam elemosinam dedisse omnes decimas suas de Sully et nominatim de cuniculis quas iniuste aliquamdiu detinuerat eo quod de rebus huiusmodi decimas dandas esse non putavit abbati et conventui Tavistochie et fratribus monasterii beati confessoris Nicholai de Sully pro salute anime sue et parentum suorum necnon et Reginaldi quondam comitis Comubie domini sui et hanc donationem super altare beati Rumoni Tavistochie per librum evangeliorum manu propria obtulisse in presentia B[aldewini] abbatis et conventus eiusdem loci et multorum aliorum Quoniam autem tam monasterium Tavistochie quam tota terra predicti Ricardi de Sully ad meam pertinet dioecesim ego sicut episcopus dioecesanus prenotatam ipsius Ricardi donationem auctoritate episcopali presenti scripto et sigilli mei sicut eam quam gratam et ratam habeo appositione confirmo Hiis testibus B[artholomeo] archidiacono Cornubiensi M[artino] priore Plympton Roberto de Anc Petro filio Ricardi Iohanne Tavistoch Petro Pic Willielmo Lumb Iohanne Walenci Radulfo de Eisse Waltero de Camera et Radulpho et multis aliis