Charter Document - 02450128

Charter Document - 02450128


Charter Number: 02450128
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1161 - 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[B]arth[olomeus] Exoniensis ecclesie dictus episcopus omnibus fidelibus ad quos presens scripture pervenerit salutem Notum sit universitati vestre quod cum recognitum esset per viros legitimos in presentia nostra ius advocationis ecclesie de Lamberton primum per Robertum Giffard et postmodum per Galterum filium eius monasterio de Tavistoch concessum et quantum per laicos poterat fuisse donatum nos et iiii donationi episcopalis auctoritatis prebuimus assensum et eandem ecclesiam prefato monasterio perpetuo iure possidendam concessimus atque donavimus ea lege in donatione expressa atque retenta ut pars dimidia omnium fructuum sive in decimis sive in oblationibus sive in legatis sive in defunctorum exequiis et omnibus aliis obventionibus principaliter autem et precipue in terris utilitati et usui prefati monasterii plenarie cedat ita ut in prefata ecclesia pars dimidia totius utilitatis et emolumenti monacorum Tavistoch sit absque ullo onere quod ab eis de necessitatis debito exigi possit altera vero pars dimidia clerico qui in ecclesia divina celebrabit plenarie constituetur et dabitur cui in sepedicta ecclesia perpetua vicaria per manum episcopi concedetur et dabitur ita ut prefato monasterio de Tavistoch fidelitatem iuret et omne onus quod ad ecclesiam pertinet in se suscipiat atque sustineat Prefatum vero monasterium ultra pretaxatam portionem nichil inperpetuum possit exigere Hiis testibus magistro Baldewyno archidiacono magistro Iohanne Paz Rogero de Sideberg magistro Roberto filio Gille magistro Roberto de Anca Ricardo Flandrensi