Charter Document - 02450126

Charter Document - 02450126


Charter Number: 02450126
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1161 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s): Trinity College Library, Dublin - IE TCD MS 524 (f86v)

Charter:

B dei gratia dictus episcopus Exoniensis omnibus fidelibus ad quos presens scripture pervenerit salutem Cum controversia verteretur inter Ricardum venerabilem abbatem de Cammeis et Rogerum de Kokinton nepotem Roberti filii Martini super regio servitio de duobus ferlingis terre in manerio de Kokinton et in seculari curia querela mota fuisset tandem quia predicta terra elemosina et possessio ecclesiastica erat iure exigente et rege precipiente totum verbum controversie nobis commissum est ecclesiastice iudicio cognoscendum et terminandum Partibus itaque coram nobis constitutis prefatus Rogerus de predictis duobus ferlingis omnimodum regium servitium quod vulgo dicitur hutibannum instanter exigebat Concedebat tamen et palam profitebatur prefatam terram monasterio sancte Marie de Cammeis ab avo suo Roberto filio Martini in perpetuam elemosinam fuisse donatam set regium servitium dicebat ab eo non potuisse donari Abbas vero cartam sepedicti Roberti filii Martini exibuit in qua prenominatos duos ferlingos in perpetuam et liberam et quietam elemosinam sancte Marie de Cammeis idem Robertus confirmaverat Protulit etiam cartam primi H regis Anglorum in qua idem rex omnes donationes quas sepedictus Robertus vel sui fecerant sancte Marie de Cammeis confirmabat libere et quiete in perpetuam elemosinam possidendas Opposuit etiam idem abbas sepedicto Rogero longi temporis prescriptionem asserens monasterium suum per xxx annos et amplius predictam elemosinam libere et quiete absque alicuius secularis servitii exactione vel solutione inconcusse possedisse Quam cum Rogerus interruptam fuisse contenderet nec probaret tandem communi assensu partium tota querela in hac pacis forma inperpetuum sopita est sepedictus Rogerus prefatam avi sui donationem ratam et liberam esse concessit remittens plenarie quantum in ipso erat quicquid secularis servitii de prenominatis duobus ferlingis exegerat Abbas vero in testimonium et in maiorem facte pacis cautelam et probationem sepenominato Rogero de Kokinton de xx solidis sterlingorum in presenti coram nobis nomine compositionis satisfecit Hiis testibus