Charter Document - 02450123
| Charter Number: | 02450123 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1161 - 1184 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f59r,p121) |
Charter:
Bartholomeus dei gratia Exoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie fidelibus salutem et benedictionem Loca sancta et religiosorum ac deo servientium virorum habitacula a fidelibus populis eo devotius visitanda et veneranda sunt quod in eis sanctorum celebres existunt memorie et eorum reliquie venerabiles noscuntur esse recondite Eapropter de dei confidentes misericordia concedimus omnibus qui ecclesiam beate Marie apud Radinges positam in festo beati Iacobi apostoli cuius reliquie in ea creduntur esse reposite vel in octo diebus sequentibus pia devotione et impendende sanctissimis gloriosi apostoli reliquiis venerationis gratia adierint visitaverint et ad honorem dei et apostoli sui reverentiam beneficium aliquod contulerint viginti dierum remissionem de iniuncta sibi penitentia et orationum ac beneficiorum Exoniensis ecclesie participes esse statuimus
