Charter Document - 02450120
Charter Number: | 02450120 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1161 - 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabilibus viris et amicis in Cristo karissimis Ricardo de Luci G Cantuariensi et R Pictavensi archidiaconis iusticiis domini regis B dei gratia dictus episcopus Exoniensis salutem Notum vobis sit quod Iohel de Valletorta iniuriose vexat canonicos Plimton super ecclesia de Suttona quam habent ex donatione regis Henrici primi sicut carta eius testatur quam vidistis et carta bone memorie Willelmi Exoniensis episcopi quam vobis cum prefata carta regis apud Northamptonam ostenderunt Precepistis tunc ut omnia essent in pace nec voluistis contra cartam regis eis aliquod gravamen inferri nec ut alium reciperent advocatum ecclesie quam habebant ex donatione regis quam ipsum regem Sed Iohel et de ecclesia et de terris et de piscationibus quas a fundamento ecclesie sue habuisse noscuntur eos postea tanta iniquitate et temeritate vexavit et damnificavit ut item meruerit ecclesiastica iusticia coherceri nisi ei hactenus pepercissemus et propter deum et amicorum preces et quia temeritatem eius decrevimus ante vobis ostendere quam ad dominum regem deferretur querimonia canonicorum ut nos Iohelem anathemate feriremus Rogamus itaque ut eum coherceatis quia si vos cessaveritis nos de cetero ipsum severitate canonica cohercere deo propitio non differemus Et ut vobis de canonicorum iusticia plenius constat vobis mittimus exempla cartarum quas vidistis apud Norhamtonam quia ipsas originales varia pericula circumferre non audent