Charter Document - 02450116

Charter Document - 02450116


Charter Number: 02450116
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1169
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

B dei gratia episcopus Exoniensis omnibus fidelibus ad quos presens scripture pervenerit salutem Notum facimus universitati vestre quod anno me sexagesimo nono incarnationis domini tertio kalendas Octobris recognitum est coram nobis in plena synodo apud Exoniam quod Walterus de Dona tunc persona fuit capelle sancti Pancratii sine omni contradictione ipso Waltero audiente et idem affirmante nec nos unquam filio ipsius Walteri personatum vel vicariam concessimus in predicta capella sed tantum censum annuum trium marcarum ei assignavimus salvo personatu ipsius Walteri Nec hoc etiam fecimus nec facere debuimus vel potuimus in preiudicium iuris monachorum de Montisburgo Huius recognitionis hii sunt testes Gott abbas Tavist Thomas prior de Monteacuto Stephanus prior de Tanton Iohannes prior de Hertil Reginaldus prior sancti Iacobi Baldwinus archidiaconus Tonton Willelmus archidiaconus Barnest Willelmus de Salsomar magister Baldwinus filius Albrici magister Robertus filius Gille magister Robertus de Anc magister Rogerus de Bagg Baldwinus Lambrict et alii multi