Charter Document - 02450114

Charter Document - 02450114


Charter Number: 02450114
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1171 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Barth[olomeus] dei gratia dictus episcopus Exoniensis et magister Iohannes de Saresber omnibus fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Noverit universitas vestra quod cum dominus papa Alexander iii causam que vertebatur inter dilectos in Christo fratres nostros monachos de Lyra et Petrum presbiterum super ecclesia de Karesbroc nobis delegasset cognoscendam et appellatione remota fine debito terminandam nos partes legitime citatas ante presentiam nostram fecimus convenire Quibus coram nobis constitutis cum predictus Petrus querelam suam proponeret et testes suos sibi subtractos conquereretur nos obtulimus ei quod iuramento obligaremus testes eius quos nominaverat ut testimonium perhiberent veritati et locum et diem aptum ad hoc constitueremus Cum tamen is dies peremptorius haberetur sicut nobis visum fuit ex diffidentia cause sue hoc omnino refutavit Et quia in litteris apostolicis appellatio erat inhibita nos auditis allegationibus et testimoniis adverse partis et testibus etiam sollempniter examinatis et receptis formam mandati apostolici sequentes predictos monachos Lir a petitione predicti Petri absolvimus et ei perpetuum silentium imposuimus Quod ut ratum et inconcussum permaneat nos qui iudices eramus delegati presenti scripto confirmavimus Prolata est autem hec sententia []