Charter Document - 02450108

Charter Document - 02450108


Charter Number: 02450108
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1177 - 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

B dei gratia Exoniensis et R eadem gratia Wygorniensis dicti episcopi omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Noverit universitas vestra quod causa que vertebatur inter canonicos de Lanthon et Rogerum sacerdotem super ecclesia de Wyca a domino papa nobis delegata in presentia nostra sub tali forma compositionis finem accepit Rogerus siquidem ius canonicorum quod in ecclesia predicta habebant recognoscens ecclesiam ipsam in manu nostra refutavit et nos eandem ecclesiam auctoritate apostolica qua fungebamur predictis canonicis resignavimus Walterus quoque de Meduana et Cecilia comitissa uxor eius in quorum possessione prefata ecclesia sita est dictis canonicis eam concesserunt et carta sua confirmaverunt Hanc itaque compositionem in presentia nostra factam ne in posterum possit infirmari aut oblivione deperire auctoritate apostolica qua fungimur confirmamus et presentis scripti munimine et sigillorum nostrorum attestatione corroboramus