Charter Document - 02450107
| Charter Number: | 02450107 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1167 - 1178 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Bartholomeus dei gratia dictus episcopus Exoniensis omnibus fidelibus ad quos presens scripture pervenerit salutem Noverit universitas vestra quod dominus papa Alexander delegavit nobis et venerabili fratri nostro Laurentio priori Coventr causam que vertebatur inter dilectos fratres nostros priorem et canonicos Lanthon et Alanum clericum de Sloctre super capella de minori Beminton examinandam et fine debito terminandam Nos autem mandatum domini pape exactissima diligentia adimplere volentes partes ad diem et locum congruum eius auctoritate citari fecimus set ibidem causam nequaquam terminare potuimus Predictus vero [prior] Coventr tum quia partibus vicinior erat tum quia in litteris domini pape continebatur expressum quod si uterque nostrum huius cause decisioni interesse non posset alter nichilominus adhibitis sibi viris discretis in eadem causa procederet rogatu etiam nostro qui rationabili causa prepediti interesse non potuimus necnon et assensu partium hanc causam suscepit examinandam sibi viris discretis et honestis iuxta formam mandati apostolici [adhibitis] et eam mediante iustitia terminavit sicut ex litteris eius necnon et fidelium virorum testimonio accepimus in hunc quidem modum auditis utriusque partis assertionibus sufficienter et cognitis predictus Alanus recessit a lite et prefatam capellam et quicquid iuris se in ea dicebat habere in perpetuum refutavit et fide prestita cavit quod de cetero super antedicta capella vel eius pertinentiis nullam priori et canonicis Lanthon molestiam inferet aut gravamen et idem prior Lanthon in solatium laboris et sumptuum memorato A ii marcas argenti donavit Prenominatus vero prior Coventr iuxta formam mandati apostolici sicut nobis intimatum est tam litterarum eius quam fidelium virorum testimonio sepedictam capellam ecclesie de maiori Berintona apostolica auctoritate adiudicavit perpetuo possidendam Nos itaque hanc sententiam apostolica auctoritate secundum deum factam quantum in nobis est ratam habemus et approbamus Hiis testibus magistro Roberto de Anc Petro filio Ricardi Galfrido Exon magistro Godefrido de Lanthon Rogero capellano de sancto Audoeno et aliis
