Charter Document - 02450105
| Charter Number: | 02450105 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1161 - 1184 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[B]artholomeus dei gratia Exoniensis ecclesie minister humilis omnibus ad quos presens scripture pervenerit salutem Notum vobis facimus quod Emma filia Hugonis Poherii cum Radulfo filio Helye marito suo et Helya et Girardo et Radulfo filiis suis ante nostram presentiam veniens recognovit se dudum duos filios suos Robertum scilicet et Galfridum in monachatu deo servituros ecclesie sancte Marie de Forda obtulisse et cum eis predicte ecclesie in perpetuam elemosinam dedisse et concessisse duas terrulas quas de monachis in eorum manerio de Thomacumba tenuerat unam videlicet quam Hugo Poherius pater eius habuit et cum ea in maritagium dedit que dicitur Seteburga alteram quam prior maritus eius Ricardus Paisforiere habuit et ei in dotem dedit que similiter dicitur Seteburga Has autem terrulas memorata ecclesia de Forda sicut prefata Emma recognovit ita tenere debet ut singulis annis quoad ipsa vixerit decem solidi inde ei reddantur et post vitam eius ambe terrule libere et quiete a decem solidis et ab omni seculari servitio predicte ecclesie perpetuo iure remaneant Hanc autem donationem duarum terrularum prefata Emma a se factam Radulfo marito suo et prenominatis filiis suis Helya scilicet et Girardo et Radulfo presentibus et quantum ad ipsos pertinebat assensum prebentibus concessit et ambo Radulfus videlicet et Emma uxor eius ut iamdicta donatio cartis et sigillis suis confirmaretur sub nostro testimonio consenserunt et postea sicut promiserant confirmaverunt et ut nos predicte donationis recognitionem et iteratam concessionem coram nobis factam nostris litteris sigillo nostro signatis confirmaremus et testificamur ambo a nobis et ille et illa postulaverunt Quorum postulationibus annuentes que superius coram nobis gesta memoravimus presenti scripture fideliter testificamur et testimonium nostrum sigilli nostri impressione confirmamus Hiis testibus Stephano priore de Tantona Ricardo filio Aszonis canonico de Tantona Simone de Cerda Iohanne de Domelescumba Willelmo de Vals clerico
