Charter Document - 02450103
| Charter Number: | 02450103 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1171 - 1173 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f22v) |
Charter:
Barth[olomeus] die gratia Exoniensis episcopus et I Cicestrensis decanus omnibus fidelibus in Cristo salutem Noverit universitas vestra controversiam que inter abbatem de Egnesham et Nicholaum clericum de Chersint et abbatem de Oseneia diu vertebatur super decimis unius hide in Wrton que dominium eiusdem ville esse perhibetur hoc modo in presentia nostra transactione esse decisam Ecclesia siquidem Egnesh predictas decimas perpetuo tenebit reddendo inde singulis annis ecclesie de Osen ii solidos ad festum sancti Michaelis Sic enim coram nobis qui ex domini pape mandato causam illam cognoscendam terminandamque susceperamus fide ex utraque parte interposita inter eos apud Niwebir transactum est Testibus Simone abbate sancti Albani Roberto archidiacono Oxeneford N archidiacono Huntend Ricardo thesaurario regis Iohanne de Sar N priore de Walingef et R priore de Keningewrd
