Charter Document - 02450099

Charter Document - 02450099


Charter Number: 02450099
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1170 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

B dei gratia Exoniensis episcopus omnibus fidelibus ad quos presens scripture pervenerit salutem Notum facimus universitati vestre quod Brianus de Buterleya presente et consentiente Roberto persona ecclesie de Buterleia monasterio sancti Nicholai Exon[ie] et monachis ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime sue et antecessorum et successorum suorum in presentia nostra quantum ad dominum fundi pertinet concessit ecclesiam de Buterleia cum omnibus pertinentiis suis et eosdem monachos ad ipsam ecclesiam nobis presentavit Et nos quidem concessionem eius viris religiosis factam ratam habentes eos recepimus et eandem ecclesiam eis in perpetuam elemosinam concessimus et dedimus salvo ipsius ecclesie debito servitio salva etiam possessione predicti Roberti quamdiu in seculari habitu vixerit per annuam pensionem sicut convenit inter ipsum et monacos salva etiam in omnibus auctoritate nostra et successorum nostrorum Et ut concessio illa rata et inconcussa permanent eam presenti scripto et sigillo nostro confirmavimus Testibus Roberto archidiacono Totonie Pagano capellano Roberto de Bukinton magistro Roberto de Ane magistro Rogero de Bagetore Turstano Bartholomeo et Arnulfo fratre eius et Petro filio Ricardi canonicis Exon magistro Petro de Mandeviil Galfrido de Exon Alano de Furnell Ricardo Peverel et Simone Peverel Radulfo camerario et aliis