Charter Document - 02450098

Charter Document - 02450098


Charter Number: 02450098
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1177 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus fidelibus ad quos presens carta pervenerit Bartholomeus dei gratia dictus episcopus Exoniensis salutem in domino Noverit universitas vestra nos assensu dilectorum filiorum nostrorum capituli beati Petri Exon concessisse et in perpetuam elemosinam donasse leprosis sancte Marie Magdalene iuxta Exoniam quinque marcas argenti singulis annis de camera nostra percipiendas in iiii terminis duas in pascha et unam in festo sancti Iohannis Baptiste et quartam in festo sancti Michaelis et quintam in natale domini necnon etiam decimam gabuli nostri de Morceth et commodum quod proveniet de corticibus nemoris nostri de Chedelega Idem vero capitulum assensu nostro concessit eis in perpetuam elemosinam quatuordecim panes de commune eorum singulis ebdomadis percipiendos Hanc autem donationem tam nos quam predictum capitulum nostrum divine miserationis intuitu eis fecimus eamque volumus observari quamdiu subscripto legitimo modo se continuerint videlicet ut continenter et honeste vivarit et ut numerum tredecim fratrum non excedant nec aliquem leprosum eum precio vel sine precio recipient nisi consilio episcopi Exoniensis quicumque pro tempore fuerit nec civitatem Exon ingrediantur nec alicubi evagentur nisi per licentiam illius qui per episcopum custos fuerit eis deputatus Si autem episcopatus vacaverit vel episcopus absens fuerit que predicta sunt consilio potioris partis capituli disponantur Si vero predicti leprosi hec non observaverint volumus ut prefata elemosina in aliquos bonos elemosina usus per dispositionem episcopi et capituli et civium Exon assignetur Preterea nos et iam dictum capitulum nostrum sicut ex assertione antiquorum et meliorum civium Exon cognovimus testificamur antedictos leprosos subscriptas possessiones et redditus rationabiliter fuisse adeptos easque diu pacifice possedisse scilicet terram quandam iuxta capellam sancti Kerani de qua Algarus Papa et heredes eius debent eis annuatim reddere x solidos et unum sextercium cervise et terram quandam in cordewaneria iuxta terram Ricardi filii Andree de qua Rad[ulfus] nepos et heredes eius debent eis annuatim reddere xx solidos et terram quandam contra capellam Omnium Sanctorum de qua Iohannes Sellarius et heredes eius debent eis annuatim reddere iiii solidos et unum sextercium cervisie et terram quandam que quondam fuit Guncel de qua Galfridus de Bristoldo et heredes eius debent eis annuatim reddere iii solidos et tres terras extra portam orientalem Exon que valent eis annuatim ii solidos et x denarios et terram quandam versus portam occidentalem Exon de qua Galfridus de Tunebrigia et heredes eius debent eis annuatim reddere xviii denarios et terram quandam iuxta cimiterium Exon que fuit Gwarini Lotingarii de qua habent annuatim xii denarios et terram quandam non longe a capella sancti Stephani de qua Henricus Pistor et heredes eius debent eis annuatim reddere xii denarios Preter hec longis retro temporibus habuerunt et adhuc habent singulis ebdomadis iiii et vi feria tolnetum de omni blado quod venditur Exon et tolnetum debet et insuper qualibet vi feria habent tolnetum de omni pane qui venditur Exon et tolnetum debet Habent etiam in nundinis Exon tolnetum de omni pane et blado quod tolnetum debet Ex antiqua etiam bonorum civium Exon consuetudine aliquis de civitate solet eis pro dei amore singulis ebdomadis iii et v feria elemosinam per civitatem colligere Ne igitur que predicta sunt tractu temporis in dubium revocentur nos ea que confirmationem nostram iure desiderant presenti scripto et sigillo nostro predicta lege confirmamus reliqua vero tempore nostro sic fuisse testificamur His testibus magistro Roberto Totton et magistro Rogero Barnest archidiaconis magistro Roberto de Ane Roberto de Bukint Ioele capell[ano] episcopi magistro Petro de Mandavill magistro Edwardo de Carswilla magistro Petro Picot Galfrido de Exon Ricardo Grim tunc temporis procuratore eorum magistro Helia Martino Willelmo de Oteri et Willelmo Lumbardo clericis episcopi