Charter Document - 02450088
Charter Number: | 02450088 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1163 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec sunt que ad thesauriam ecclesie beati Petri Exoniensis pertinere dinoscuntur ex confessione capituli facta in presentia venerabilis B episcopi Tres terre extra civitatem scilicet Bera Mortheshyll Doulesforda scilicet xx solidos In civitate domus extra ecclesiam et virgultum In ecclesia cera et candele per totum annum exceptis duobus festis videlicet purificatione beate Marie et Petri ad Vincula in quibus medietatem cere et candelarum habent canonici ita tamen quod luminaria que thesaurarius ministrabit in purificatione eius sint Preterea tamen medietas oblationum super altaria per totum annum pertinet ad thesaurarium nisi forte ecclesie legata super altaria ponantur que in eorum usum cedent quibus facta sunt ita tamen quod nichil in fraudem fiat vel ecclesie vel thesaurie Preterea medietas oblationum Pentecostes ubicumque processiones eiusdem temporis fia[n]t in Devonia et medietas earum que proveniunt ex campanis Item iii marce de communi dande ad conducendos custodes ecclesie quos thesaurarius qui pro tempore fuerit suo arbitrio statuet et destituet Qui tamen in capitulo ecclesie et capitulo fidelitatem iurabunt et thesaurario ubi ipse voluerit Capitulum vero et thesaurarius de communi ministrabunt vinum et iunccum et stramenta ecclesie et thus et mercedes pro lavandis vestimentis et ornamentis ecclesie et funes ad campanas Thesaurarius vero luminaria ministrabit per totum annum et in disposi tione sua cimiterium habet et ius sepeliendi De hiis autem que de capitulo proveniunt portionem suam levat thesaurarius sicut alii canonici preter id quod debet thesaurie Contentiones vero que precesserant inter canonicos et thesaurarium omnes sopite sunt anno domini millesimo CLXIII ab incarnatione domini