Charter Document - 02450087

Charter Document - 02450087


Charter Number: 02450087
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

B dei gratia Exoniensis episcopus omnibus ad quos presens scripture pervenerit salutem Noverit universitas vestra nos concessisse et donasse ecclesiam de Colbroc cum omnibus pertinentiis suis capitulo Exoniensis ecclesie ad communionem canonicorum ita tamen ut x solidos annuatim inde persolvat nomine elemosina fratribus domus hospitalis Jerusalem et xx solidos ad luminaria Exoniensis ecclesie iuxta dispositionem episcopi et thesaurarii qui pro tempore erunt Hanc autem donationem fecimus salvo per omnia iure diocesani episcopi et servitio congruo et debito matrici ecclesie Quod ut ratum permanent sigilli nostri impressione et subscriptarum personarum attestatione roboramus Hugonis archidiaconi Petri archidiaconi Iohannis cantoris Baldwini de Wincest Iohannis Paz magistri Ricardi filii Reinf[redi] Rogeri de Sideb Philippi de Furn[ellis] Roberti de Furn[ellis] Ricardi Peccatoris Walteri filii Ioc[elini] magistri Baldwini filii Hugonis magistri Roberti filii Gille Ricardi de Sar Baldwini Lambrcet magistri Roberti de Anc magistri Rogeri de Baggat magistri Algari Helie Ascatilli Simonis Gilliberti filii Walteri Galfridi Longi