Charter Document - 02450086

Charter Document - 02450086


Charter Number: 02450086
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1161 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henrico dei gratia illustri regi Anglie ceterisque dei fidelibus ad quos presens scripture pervenerit B divina miseratione dictus episcopus Exoniensis salutem in domino Noveritis quod cum ecclesia de Colebroc quondam vacaret miles quidam Alexander nomine asserens se habere ius advocationis eiusdem ecclesie quicquid ipse potuit in ecclesia ipsa concessit Walterio tunc priori et fratribus hospitalis Ierosolimitani voluitque si aliquatenus posset eandem ecclesiam ipsis fratribus perpetuo possidendam conferre Ego vero ipsius Alexandri voluntatem intelligens et sciens quod ego habebam utrumque ius advocationis scilicet et institutionis in ecclesia de Colebroch sicut et predecessores mei episcopi habuerunt qui eam semper quando vacabat sine cuiuslibet laici presentatione aut contradictione donaverunt maxime cum villa de Colebroch membrum immo quasi pars quedam semper fuerit et adhuc sit manerii de Cridiatona que cum omnibus pertinentiis ac dignitatibus et libertatibus suis ad ecclesiam Exoniensem et sedem episcopalem integre pertinet predictam ecclesiam de Colebroch divino intuitu concessi et in perpetuam elemosinam donavi ecclesie beati Petri et capitulo Exoniensi Cumque super hoc lis verteretur inter iam dictos priorem et fratres hospitalis Ierosolimitani et capitulum Exoniense priore et fratribus suis de concessione Alexandri de Colebroch nitentibus et capitulo Exoniensi de mea donatione econtra nitente tandem mediantibus viris honestis et discretis et maxime auctoritate mea interveniente presente sepefato Alexandro et non contradicente sollemniter in ecclesia Exoniensi talis inter eos facta est compositio videlicet quod prior et fratres predicti annuatim percipient tantum decem solidos de illa ecclesia et totum residuum de obventionibus eius cum pleno iure et possessione ipsius habebunt in perpetuum ecclesia et capitulum Exon ad luminaria ecclesie et ad augmentum commune ita quidem quod tunc assignati erant viginti solidi ad luminaria et viginti solidi ad communam reddendi annuatim per manum Pagani capellani perpetui vicarii memorate ecclesie sub annua pensione quinquaginta solidorum Hoc autem ideo sic communiter disposuimus quia per hec duo scilicet per luminaria et per communam principaliter adimpletur servitium ecclesie Exoniensis et sustentantur hii qui in ea assidue ministrant Hiis vero ita sollempniter dispositis auctoritate episcopali et communi assensu prenominatorum prioris et capituli Exoniensis nullatenus etiam contradicente prefato Alexandro qui hiis omnibus interfuerat coram maiori altari ecclesie Exoniensis publice anathemati subiecimus omnes qui contra hoc aliquatenus venire presumerent vel alicuius instinctu hanc compositionem et hanc nostram super dicta ecclesia de Colebroch ordinationem infringere attemptarent Et ut hec omnia firma semper et inconcussa permanerent ea scripto et sigilli mei appositione confirmavi Vestramque illustris rex et karissime domine excellentiam et prudentiam ceterosque sancte matris ecclesie filios et fideles humiliter et devote deprecor quatinus divino intuitu et pro reverentia beatorum apostolorum Petri et Pauli necnon et pro spe retributionis eteme iura et possessiones ecclesie Exoniensis defendere et illesa ac integra conservare velitis et eam nec in prescripta ecclesia de Colebroch nec in ceteris possessionibus suis diminutionem aliquam pati faciatis aut aliquatenus sustineatis Valete semper in Cristo