Charter Document - 02450085
Charter Number: | 02450085 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1161 - 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
B dei gratia Exoniensis episcopus omnibus fidelibus in Cristo salutem Notum fieri volumus tam posteris quam presentibus quod cum lis verteretur inter capitulum Exoniensis ecclesie et venerabilem virum Walterum priorem domus Hospitalis Ierusalem cum fratribus eiusdem domus super ecclesia de Colebroc predicto capitulo nitente de donatione nostra quia prefatam ecclesiam de Colebroc duplici iure spirituali videlicet et seculari ad decessores nostros semper pertinuisse et ad nos pertinere asserebamus priore vero et fratribus suis nitentibus de advocatione Alexandri de Colebroc qui ius advocationis in prefata ecclesia suum esse dicebat et quicquid potuit sine episcopali auctoritate in supradictam domum hospitalis coram nobis contulerat consentientibus tandem capitulo nostro et sepe dicto priore cum fratribus suis in hanc perpetuam pacis formam nostra voluntate et auctoritate decursum est capitulum Exoniensis ecclesie in sepe dicta ecclesia de Colebroc libere integre et perpetuo ius personatus et possessionis habebit ipsam videlicet ecclesiam totam cum omnibus pertinentiis suis ita tamen ut nomine elemosina decem solidos in hospitali Ierusalem annuatim inperpetuum solvat duobus terminis in festo videlicet sancti Michaelis quinque solidos et in Pascha quinque solidos Ad maiorem etiam caritatis confirmationem inter ecclesiam nostram et venerabilem dominum hospitalis Ierusalem sepe dictus prior nos et capitulum nostrum et nos ipsum cum fratribus suis in perpetuam participationem bonorum spiritualium invicem suscepimus Ita etiam ut quotienscumque principalis prior hospitalis totius Anglie Exoniam advenerit et matutino officio interfuerit plenarium communicationem panis et vini et locum habeat in choro et capitulo sicut unus canonicorum Quod ut ratum inconcussumque permanent nostra et capituli nostri auctoritate et sigillorum nostrorum impressione roboravimus et communimus Hiis testibus Willelmo de Vaus et Osberto de Vorly fratribus hospitalis Brihtuario de Bodelescume et Ricardo capellano et Ricardo priore de Plimton Hugone de Ralega et Roberto filio Bernardi et multis aliis