Charter Document - 02450083

Charter Document - 02450083


Charter Number: 02450083
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1148
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Bartholomeus dei gratia Exoniensis episcopus omnibus fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Notum facimus universitati vestre causam que vertebatur inter canonicos sancti Botulphi Colcestr et Robertum capellanum filium Warn super ecclesiam de Gainel nobis a domino papa Alexandro tertio fuisse delegatam cognoscendam et fine canonico terminandam cumque partibus convocatis apud Sar presentiam suam nobis exhibuissent predictus Robertus querelam suam instituit petens eandem ecclesiam de Gamel quia se iniuste spoliatum esse eandemque a predictis canonicis iniuste detineri querebarur Robertus autem sepe dictus saniori usus consilio tote liti inperpetuum renuntiavit et coram positis sacrosanctis evangeliis iuravit nunquam per se vel per alium super reclamatione eiusdem ecclesie de Gamel predictos canonicos lite moturum nec eos ratione predicte ecclesie aliquo tempore vexare Nos vero auctoritate apostolica qua in hac causa fungebamur predictos canonicos a petitione predicti Roberti absolvimus Facte sunt hec apud Sar anno domini MCXLVIII idus Iulii Hiis testibus []