Charter Document - 02450065

Charter Document - 02450065


Charter Number: 02450065
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1159
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

R dei gratia Exoniensis episcopus omnibus ad quos presens carta pervenerit salutem Noverit universitas vestra quod Lucas de Ponte Cardonis concessit et dedit coram nobis deo et hospitali Ierusalem quatuordecim acras terre et dimidiam de dominico suo in loco qui dicitur Puddesdune liberas et quietas ab omni seculari servitio ita quod erga regem et erga omnes superiores potestates ipse Lucas eas acquietare debebit Dedit etiam eis in communi pastura sua sex animalibus et viginti ovibus pasturam libere possidendam Hanc autem donationem fecit in manu nostra pro animabus predecessorum suorum et nominatim pro anima patris sui et Radulfi de Fougeria et pro se ipso et successoribus suis et debet facere hanc donationem suam heredem suum concedere Facta est autem hec donatio ab incarnatione domini anno millesimo centesimo quinquagesimo nono apud Peintonam hiis testibus Reginaldo de Ponte Rannulfo et Baldwino clericis episcopi Waltero de Augo et Rogero et Nicholao fratribus eius Radulfo clerico Willelmo presbitero Philippo filio Rogeri et Rogero nepoti suo