Charter Document - 02450054
Charter Number: | 02450054 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1155 - 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit universitati hominum tam eorum qui sunt vivi quam eorum qui futuri sunt quod ego Robertus dei gratia Exoniensis episcopus dedi et concessi Ricardo clerico filio Turstani in elemosinam ecclesiam de Farendon exceptis tantum xx solidis quos de reditibus eiusdem ecclesie annuatim dedi in elemosinam monialibus de Godestowe Hoc autem ut ratum et inconcussum permanent scripti et sigilli mei munimine corroboravi Hiis testibus Willelmo Thesaur dapifero meo magistro Willelmo archidiacono Pagano capellano Radulfo Baldewino dapifero Roberto camerario Willelmo fratre predicti Ricardi Algar Godwin Willelmo presbiteris