Charter Document - 02450046
Charter Number: | 02450046 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1154 - 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Exoniensis episcopus Rogero de Mandavilla salutem Ex precepto domini pape et obedientia domini Cantuariensis archiepiscopi sedis apostolice legati cogimur ut canonica vos coerceamus iustitia manerium de Strete quod pater vester canonicis Plimt in elemosynam libere et quiete dedisse cognoscitur in presentia bone memorie domini Willelmi predecessoris mei et capituli Exoniensis eis sine impedimente et dilatione reddere Inde enim cartam patris vestri habent et nos ipsi donationis et confirmationis illius et multi aiii testes existunt Quia igitur honorem vestrum et salutem desideramus consulimus vobis et consulendo monemus quatinus pro deo et remissione anime vestre et patris vestri quod oportebat vos facere ex necessitate faciatis ex bona voluntate eisdem sanctis canonicis memorandum manerium reddatis ne oporteat nos iuxta preceptum domini pape ecclesiasticam iustitiam in vos exercere Non enim nobis tutum est preceptis eius in aliquo obviare Valete