Charter Document - 02450041

Charter Document - 02450041


Charter Number: 02450041
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1138 - 1141
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Exoniensis episcopus omnibus parochianis salutem et paternam benedictionem Noverit caritas vestra quod quidam de baronibus Widonis de Nunant Folquius filius Ansgeri et uxor eius Adeliza dederunt ecclesie sancti Petri Plimt in quietam elemosynam quandam terram que nominatur Occidentalis Shireford in perpetuum possidendam liberam ab omni servitio preter regis denegeldum et murdrum Facta est autem hec donatio in presentia mea et Widonis de Nunant domini feudi illius et Rogeri heredis eius concedentium eam Quorum petitione predictam terram ecclesie Plimt confirmavi Huius rei interfuere testes Willelmus archidiaconus Hugo archidiaconus Walterus archidiaconus Willelmus thesaurarius