Charter Document - 02450030
Charter Number: | 02450030 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1145 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Exoniensis episcopus omnibus dei fidelibus benedictionem dei et suam cum salute Debitum iniuncti officii complemus cum super venerabilium locorum stabili quiete ne pravorum quorumlibet vexationibus perturbentur sollicitudinem gerimus Eapropter presenti vobis scripto significamus et sigilli nostri appositione testamur quod secundus Hugo abbas monasterii sancti Augustini contulit altari ad reparationem et ad servitium eiusdem monasterii ecclesiam de Tanet cum omnibus capellis oblationibus et decimis omnium hominum infra insulam ad feodum beati Augustini pertinentium Donationem quoque suam carta sua confirmavit quam etiam confirmationem me presente Theobaldus Cantuariensis archiepiscopus et totius Anglie primas et [carta sua et] sigillo suo corroboravit Sicut igitur prefatus Theobaldus Cantuariensis archiepiscopus ut supradicte ecclesie donatio inperpetuum rata et inconcussa permaneat decrevit decernimus et nos ut quicumque contra eam venire temptaverit a sacratissimo corpore et sanguine domini nostri Ihesu Cristi alienus fiat nisi congrue satisfecerit