Charter Document - 02450025

Charter Document - 02450025


Charter Number: 02450025
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1108 - 1123
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio inter Willelmum Exoniensem episcopum et Ricardum de la Mare de capella de Elfegescota que est facta in parochia ecclesie de Bentuna Qui episcopus concessit Ricardo ut faceret dedicare capellam predictam tali pacto ut perenniter hec capella sit subiecta matri ecclesie sue de Bentuna Item ut homines de terra Ricardi tantum ibi audiant servitium ita ut nemo ex aliis parochianis Bentune ibi recipiatur Item ut corpora mortuorum de terra Ricardi afferantur ad matrem ecclesiam Bentune Item clericus qui serviet capelle veniet ad matrem ecclesiam hiis festis in festo sancti Bernewoldi in nativitate domini in ramis palmarum in resurrectione in rogationibus in pentecoste in nativitate sancti Iohannis Baptiste Quia autem episcopus concessit ut capella hiis conventionibus sacretur reddet capella et qui eam habuerit unoquoque anno duos sextarios frumenti matri ecclesie de Bentuna Hec igitur conventio firma teneatur tam in omnium successorum temporibus quam in istorum Testibus huius rei iustitiario Roberto Lincolniensi episcopo qui sigillo suo conventiones confirmavit et Ricardo Londoniensi episcopo qui petitione Ricardi et concessione episcopi Exoniensis dedicavit hanc capellam et has conventiones sigillo suo confirmavit in ecclesia de Bentuna et Ricardo de [la Mare] Iohanne de Bentuna et Osberto de Bentuna et omnibus illis testibus in [quorum presentia] recordata fuit hec conventio