Charter Document - 02450020
Charter Number: | 02450020 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1124 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis ego Willelmus licet indignus dei tamen gratia Exoniensis episcopus zelo caritatis accensus et sanctorum patrum vestigia sequens pro amore dei et peccatorum meorum remissione atque pro salute totius capituli mei ecclesiam sancti Petri apostolorum principis de Plimton omnesque capellas sibi pertinentes nominatim eam de Plimestoka ab omni censu synodali et paschali consuetudine et ab omni exactione episcopali absolvo et liberam et absolutam esse concedo et totius capituli mei consilio corroboratus in perpetuum confirmo De servientibus canonicorum regularium eiusdem ecclesie de mensa eorundem victitantibus foris facturam denariorum si forte contigerit eisdem canonicis irrefragabiliter attribuo Iustitiam vero et penitentie censuram eorum dumtaxat mihi et archidiacono retineo Sic quoque in hac pretaxata libertate salva omnino subiectione et obedientia sue matris Exoniensis ecclesie [permaneat] Verum ut et presentibus [et futuris] omnibus tam clericis quam laicis in promptu sit hec libertas tam scripto et sigillo meo adstipulatam contradidi Data Exonie anno ab incarnatione domini MCXXIIII epacta iii indictione ii iiii Kal Augusti Calixto secundo papa Rome presidente Willelmo Cantuariensi archipresule Henrico rege in Anglia regnante Ibi erant vii canonici sub regula sancti Augustini ibi deo servientes