Charter Document - 02450015
Charter Number: | 02450015 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1046-1184 Volume 11 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1133 - 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus dei gratia Exoniensis episcopus omnibus suis parochianis clericis et laicis tam presentibus quam futuris salutem et dei benedictionem et suam Quoniam ecclesia dei sponsa mater nostra libera est dignum siquidem et iustum est ut eius libertatem tanquam boni filii conservare et restituere nostris temporibus quantum fas est dei adiutorio ad nostram et succedentium nostrorum utilitatem satagamus Proinde sciatis omnes tam futuri quam presentes quod ego Willelmus dei gratia Exoniensis episcopus concessi et carta mea confirmavi dei pro amore ecclesie de Cridiatona et eiusdem canonicis presentibus et futuris talem libertatem in rebus et prepositura ecclesie predicte qualem unquam melius et honorabilius habuit ipsa et canonici eius tempore predecessoris mei videlicet domni Osberti episcopi beate memorie viri Est autem hec libertas huiusmodi scilicet concessi quod canonici simul habeant in manu sua preposituram ecclesie et quod ei pertinet et canonici ex se ipsis unum qualem voluerint eligant inter se in prepositum et electum mihi presentabunt et meo consilio et mea laude et meo dono electus et presentatus fiet prepositus absque omni exactione et recognitione inde requisita Volo enim et confirmo ut nulla in posterum ab aliquo exigatur consuetudo proinde aut exactio Quod si forte prepositus iste in prepositura propter foris factum suum canonicis non placuerit mihi monstrabunt et hoc ostenso mihi emendabit et canonici alium ex se ipsis eligent similiter meo dono constituendum Idem quoque meis successoribus super hoc fieri constituo Preterea ad augmentum substantie canonicorum et ad servitium eiusdem ecclesie corroborandum de decem et octo prebendis eiusdem ecclesie quia admodum pauperes sunt consilio et assensu capituli mei matris ecclesie Exoniensis concessi et in perpetuum confirmavi quod redigantur in duodecim prebendas ad usum duodecim canonicorum deo ibidem servientium Et his ita libere sicut prefatum est concessis canonici predicti loci debent ecclesiam suam et officinas ecclesie canonicales perficere et manu tenere ad honorem dei et ecclesie sue Verum ut de cetero rata et inconcussa hec concessio permaneat carta et sigillo meo confirmavi et ecclesie mee capituli consilio confirmatum presentibus et futuris contradidi Quicunque ergo huius concessionis et confirmationis auctoritatem irrefragabiliter manutenuerit a deo retributionem accipiat et orationum et beneficiorum ecclesie prenominate particeps et consors effici mereatur Qui autem huius statuti libertatem non que Iesu Cristi sed que sua sunt querens violare pertemptaverit tanquam reus divine subiaceat ultioni amen Porro huius libertatis concessionem et capitulum nostrum et sancti Petri attestatur et confirmat et sigillo suo simul assignat In primis Robertus de Warxiwast Willelmus de Augo Odo Ernaldus archidiaconi magister Leowinus Willelmus de Normanvile thesaurarius Radulfus medicus Walter frater eius Willelmus Lotoringensis Osbertus capellanus Radulfus Vitalis Gauffidus de Sancto Laudo Philippus de Fum[ellis] Deinde totum capitulum et extra Radulfus de Leu Aluredus sub archidiaconi Robertus de Rothomago Hemming[us] Robertus de Normanvile et quam plures clerici et laici testes libertatis superius pretaxate