Charter Document - 02450003

Charter Document - 02450003


Charter Number: 02450003
Cartulary Title: Exeter 1046-1184 Volume 11
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Profession of Obedience
Date: 1072
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Obedientiam quam pastor ecclesie dei prelatus a grege sibi subdito atque commisso expetit eandem nichilominus pastori sibi prglato impendere congruit Sicut enim suis subditis ut iustum est vult preesse ita quibus iustum est suis prelatis velit et subesse Quapropter ego Osbernus Execestrensis ecclesie electus antistes in presentia tui constitutus promitto me tibi Lanfrance sancte Dorobernensis ecclesie metropolitane sedis archiepiscope et totius Brittannie regionis primas tuisque successoribus obediturum et in omnibus et per omnia canonice serviturum