Charter Document - 02441143

Charter Document - 02441143


Charter Number: 02441143
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1159 - 1188
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Sciant universi Cristi fideles quod ego Theodericus filius Willelmi concedente Beatrice uxore mea et Henrico atque Willelmo filiis meis et heredibus concedentibus et simul mecum donantibus dono et quantum ad dominum fundi pertinet concedo ecclesiam de Mudiford deo et sanctis apostolis eius Petro et Paulo et monachis de Monteacuto in puram et perpetuam elemosinam et ab omni consuetudine laicali liberam cum omnibus pertinentiis suis habendam et in perpetuum possidendam Et quia volo hanc meam puram et perpetuam elemosinam ratam fieri et firmam presenti carta et sigillo meo illam confirmavi Hiis testibus Helia capellano de Cinnoch Rodberto presb[ite]ro de Stokes Willelmo capellano de Monteacuto Willelmo capellano de Odecumba David clerico de Monteacuto Hugone filio Theodorici Alexandro filio Vieli Simone de Odecumba Galfr[ido] de Cinnoch Hamone filio Willelmi Bernardo de Monteacuto Rodberto de Tintenhelle Ricardo de Hackesham et multis aliis