Charter Document - 02440262
Charter Number: | 02440262 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1195 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Savaricus dei gratia Bathon et Glaston episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra ad instanciam dilecti in Cristo filii nostri Roberti filii Ursi pro magna devotione quam habere dinoscitur erga deum et sanctos suos concessisse in perpetuum ei et successoribus suis ut quicumque canonicus fuerit prebende ecclesie Sancti Decumani faciat eis habere capellanum in villa de Wileton residentem qui singulis diebus anni in capella de Wilet cuius ius patronatus si quod in ea idem R habuit resignavit matrici ecclesie Sancti Decumani diurnum celebret officium ita tamen ut hac concessione per parrochianos qui sunt homines predicti R et fratrum militis templi Jerl matrici ecclesie Sancti Decumani nullum generetur preiudicium Volumus itaque ut idem parrochiani ad maiores anni festivitates ad ecclesiam Sancti Decumani ubi corpora predecessorum suorum sepeliuntur redeant et eam oblationibus quas offerre ad eam tenentur visitare non pretermittant Capellanus autem qui igitur in eadem capella ministraturus fuerit per voluntatem et manum canonici quem videlicet ipse pro beneplacito suo eligerit constituetur et ammovebitur Ut autem hec concessio rata in posterum permaneat et inconvulsa presenti scripto tam cum siggilli nostri appositione quam capituli nostri Wellens duximus roborandum Hiis testibus Alexandro decano Well magistro W de Sancta Fide precentore Wellen Thoma de Monte Acuto thesaurario Wellen Hermanno de Wivelescumb magistro Nicholao de Lovariis domino Rad[ulfo] filio Willelmi Simone Buzun Rad[ulfo] filio Ricardi Rad[ulfo] de Wippelesd et multis aliis