Charter Document - 02440261
Charter Number: | 02440261 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1195 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Savaricus dei gratia Bath et Glaston episcopus dilectis filiis A decano et capitulo Wellens ecclesie salutem gratiam et benedictionem Hiis que a predecessoribus nostris pro ecclesiarum utilitate provida sunt deliberatione disposita libenter nostrum impartimur assensum et ea ne cuiusquam valeant inprobitate turbari nostre quoque auctoritatis munimine confirmamus Huic est quod predecessorum nostrorum bone memorie Roberti et Reinaldi Bath episcoporum vestigiis inherentes manerium de Cumba quod ad usus cantarie Wellens ecclesie ab eis olim noscitur assignatum eidem cantarie in possessionem perpetuam confirmamus statuentes ut quicumque pro tempore cantor exstiterit manerium illud cum omni integritate et libertate possideat Cantor tamen sicut ante nos statutum est de sepedicto manerio tres dumtaxat prebendas scilicet centum solidos exsolvet Hiis testibus Helia cappellano