Charter Document - 02440260

Charter Document - 02440260


Charter Number: 02440260
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1195 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Savaricus dei gratia Bathon et Glaston episcopus salutem in domino Admonet nos cure pastoralis officium et sollicitudo quam gerimus specialiter ut de Well ecclesia debeamus profectibus cogitare quatinus in dies ad meliora succrescens ad cultum dei fortius attendatur et in divinis laudibus studeat semper delectabilius occupari Considerantes igitur quam honeste et laudabiliter in eadem ecclesia domino serviatur devotionem quoque canonicorum ipsius ecclesie quam ad nos habent pariter attendentes ecclesiam de Lidiard cum omnibus pertinentiis suis deo et sancto Andree apostolo et canonicis prefate ecclesie in augmentum commune ipsorum canonicorum concedimus et confirmavimus statuentes ut ecclesia ipsa omni libertate et immunitate de cetero gaudeat quam antique prebende Wellens ecclesie habere noscuntur Ut autem hec nostra donatio futuris temporibus rata permaneat eam presenti scripto et sigillo nostro duximus roborandam